

Esdrae Liber Primus*
Caput 7: Versus 21
Et a me.Principes Christiani subjectis suis imperant, ut quidquid petierit Christus pontifex noster, absque mora tribuant: nihil omnino retractantes, dent aurum in confessione verae fidei, frumentum in ostensione bonae operationis; vinum in fervore dilectionis; oleum in hilaritate misericordiae: et haec omnia sub centenario numero sacerdoti magno et scribae legis Dei coeli dari jubentur, id est Christo, qui coelestia nobis mandata a Patre deferens, coelestia obedientibus in domo Patris praemia promisit. Centenarius enim, qui in computo digitorum a laeva transit in dexteram: ea quae in dextra indicis[id est vita aeterna]sunt gaudia, designat. Talentum autem triplicis mensurae traditur. Minimum, librarum quinquaginta medium, librarum sexaginta duo summum, librarum centum et viginti. Corus triginta modii: batos, qui et ephi decima pars cori, id est tres modii.